

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 4: Versus 9
Fuit autem Jabes.[ID.]Videtur ordo confusus, quia numeratis filiis Halaa et Naara, subito inducit cognationem Arahel filii Aram, et consequenter narrat de Jabes; sed Hebraei dicunt quod Assur de Halaa genuit Etam, et ille Cos. Cos autem Soboba, et Soboba Jabes, qui fuit doctor scribarum. Inter Cos et Jabes inseruntur cognationes Aharehel[vel Aharahel, alias Aral], quia ipse est Obab filius Aran, id est, Jetro cognati Moysi. Et quia Jabes docebat eos; inserti sunt in ejus progenie quasi a majoribus ejus geniti.Et materSynagoga de qua Christus natus est, quae peperit eum in dolore, quia de adventu ejus propter infidelitatem doluit, unde Judaei invidentes dicebant:Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum[Joan. 11.].